Conferência Franciscana Internacional dos Irmãos e das Irmãs da Ordem Terceira Regular · CFI-TOR
PUBLICAÇÃO / ESPIRITUALIDADE FRANCISCANA
Regula Tertii Ordinis Regularis (TOR) - Texto original em Latim com fontes
BREVE PONTIFICIUM
Ioannes Paulus PP. II
Franciscanum vitae propositum nostra quidem aetate, haud secus ac superiore tempore, complures viros et mulieres evangelicam sitientes perfectionem Regnumque Dei appetentes sine intermissione allicit. Ad Sancti Francisci Assisiensis exemplar adhaerescentes Sodales Tertii Ordinis Regularis sectari ipsum contendunt Iesum Christum, dum fraterno vivunt in consortio, evangelica consilia oboedientiae, paupertatis, castitatis votis publicis observando suscipiunt et in varii generis operositatem apostolicam incumbunt. Quo perfectius suae vitae propositum exsequantur, assidue orationis usum frequentant, germanam inter se excolunt caritatem atque vera utuntur paenitentia et abnegatione christiana. Cum autem hae singulae Franciscalis vitae propositi partes ac rationes luculenter in “Regula et Vita Fratrum et Sororum Tertii Ordinis Regularis Sancti Francisci” comprehendantur cumque prorsus ita descriptae conveniant vero Franciscali instituto, Nos pro apostolicae potestatis Nostrae plenitudine statuimus, edicimus, decernimus ut haec Regula propriam habeat vim momentumque ad genuinae Franciscalis vitae sensum Fratribus et Sororibus explanandum, usquequaque videlicet perpensis iis omnibus quae de hac re iam suo tempore edixerant Decessores Nostri Leo Decimus et Pius Undecimus Constitutionibus Apostolicis “Inter cetera” et “Rerum condicio“. Quoniam novimus quanta diligentia curaque haec “Regula et Vita” cursum renovatae accomodationis perfecerit quamque feliciter ad optatam consensionis metam pervenerit communibus ex disceptationibus et inquisitionibus votis et elucubrationibus, idcirco fore certi confidimus ut propositos fructus effectusque renovationis adfatim in posterum consequatur tempus. Haec autem voluntatis Nostrae significatio praecipimus ut firma usque sit virtutemque exserat suam tam nunc quam posthac, contrariis quibuslibet rebus minime obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Decembris, anno Domini MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quinto.
Augustinus Card. Casaroli
a publicis Ecclesiae negotiis
Capitolo I · Forma Vitae
Capitolo II · De vita ista accipienda
Capitolo III · De spiritu orationis
Capitolo IV · De vita in castitate propter regnum caelorum
Capitolo V · De modo serviendi et Iaborandi (RegNB 7)
Capitolo VI · De vita in paupertate
Capitolo VII · De vita fraterna
Capitolo VIII · De obedientia caritativa (Adm 3,6; cfr. SalVirt 3)
Capitolo IX · De vita apostolica
Exortação e Bênção
Et semper subditi sanctae Ecclesiae stabilesin fide catholica paupertatem et humilitatem et sanctum Evangelium Domini nostri lesu Christi quod firmiter promiserunt observent (RegB 12,4; cfr. RegCl 12,11).
Et quicumque haec observaverit, in caelo repleatur benedictione altissimi Patris et in terra repleatur benedictione dilecti Filli sui cum sanctissimo Spiritu Paraclito et omnibus virtutibus caelorum et omnibus sanctis. Et ego frater Franciscus parvulus, vester servus, quantumcumque possum, confirmo vobis intus et foris istam sanctissimam benedictionem (Test 40-41).
CFI-TOR
Sede Geral
Piazza del Risorgimento, 14
00192 – Roma, ITÁLIA
E-mail
secretary@ifc-tor.org
Telefone
(+39) 06 3972 3521
Estatísticas páginas em Português