PUBLICATION / SPIRITUALITÉ FRANCISCAINE

Regula Tertii Ordinis Regularis (TOR) - Texte en latin avec sources

Breve Pontificum

BREVE PONTIFICIUM

FRANCISCAN VITAE PROPOSITUM

Ioannes Paulus PP. II

Ad perpetuam rei memoriam

Franciscanum vitae propositum nostra quidem aetate, haud secus ac superiore tempore, complures viros et mulieres evangelicam sitientes perfectionem Regnumque Dei appetentes sine intermissione allicit. Ad Sancti Francisci Assisiensis exemplar adhaerescentes Sodales Tertii Ordinis Regularis sectari ipsum contendunt Iesum Christum, dum fraterno vivunt in consortio, evangelica consilia oboedientiae, paupertatis, castitatis votis publicis observando suscipiunt et in varii generis operositatem apostolicam incumbunt. Quo perfectius suae vitae propositum exsequantur, assidue orationis usum frequentant, germanam inter se excolunt caritatem atque vera utuntur paenitentia et abnegatione christiana. Cum autem hae singulae Franciscalis vitae propositi partes ac rationes luculenter in “Regula et Vita Fratrum et Sororum Tertii Ordinis Regularis Sancti Francisci” comprehendantur cumque prorsus ita descriptae conveniant vero Franciscali instituto, Nos pro apostolicae potestatis Nostrae plenitudine statuimus, edicimus, decernimus ut haec Regula propriam habeat vim momentumque ad genuinae Franciscalis vitae sensum Fratribus et Sororibus explanandum, usquequaque videlicet perpensis iis omnibus quae de hac re iam suo tempore edixerant Decessores Nostri Leo Decimus et Pius Undecimus Constitutionibus Apostolicis “Inter cetera” et “Rerum condicio“. Quoniam novimus quanta diligentia curaque haec “Regula et Vita” cursum renovatae accomodationis perfecerit quamque feliciter ad optatam consensionis metam pervenerit communibus ex disceptationibus et inquisitionibus votis et elucubrationibus, idcirco fore certi confidimus ut propositos fructus effectusque renovationis adfatim in posterum consequatur tempus. Haec autem voluntatis Nostrae significatio praecipimus ut firma usque sit virtutemque exserat suam tam nunc quam posthac, contrariis quibuslibet rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Decembris, anno Domini MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quinto.

Augustin Cardinal Casaroli
a publicis Ecclesiae negotiis

Capitolo I · Forma Vitae

Capitolo I · Forma Vitae

  1. Forma vitae fratrum et sororum Tertii Ordinis Regularis sancti Francisci haec est: Domini nostri lesu Christi sanctum Evangelium observare, vivendo in obedientia, in paupertate et in castitate (cfr. RegB 1,1; RegNB 1,1; RegCl 1,2). Sequentes lesum Christum exemplo sancti Francisci (cfr. RegCl 6,1) tenentur plura et maiora facere observantes praecepta et Consilia Domini nostri lesu Christi et debent semetipsos abnegare sicut unusquisque promisit Deo (cfr. EpFid 11,36-40).
  2. Fratres et sorores istius Ordinis eum universis qui Domino Deo intra sanctam Ecclesiam catholicam et apostolicam servire volunt in vera fide et poenitentia perseverent (RegNB 23, 7). Hanc conversionem evangelicam vivere volunt in spiritu orationis et paupertatis et humilitatis. Et abstineant ab omni malo et perseverent usque in finem in bono (RegNB 21,9) quia ipse Filius Dei venturus est in gloria et dicet omnibus qui eum cognoverunt et adoraverunt et ei servierunt in poenitentia: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (cfr. Mt 25,34; RegNB 23,4).
  3. Fratres et sorores promittunt obedientiam et reverentiam Papae et Ecclesiae catholicae. Eodem spiritu his qui ad servitium fraternitatis instituti sunt obediant (RegB 1,2-3; cfr. RegNB Prol. 3-4; RegCl 1,3-5). Et ubicumque sunt et in quocumque loco se invenerint, spiritualiter et diligenter debeant se revidere et honorare ad invicem (RegNB 7,15; RegB 6,7-8). Et unitatem et communionem eum omnibus familiae franciscanae membris foveant.

Capitolo II · De vita ista accipienda

Capitolo II · De vita ista accipienda

  1. Illi qui Domino inspirante veniunt ad nos volentes hanc vitam accipere benigne recipiantur. Et opportuno tempore ministris praesentabuntur quibus potestas est in fraternitatem admittendi (cfr. Test 1; RegNB 2,1-3; RegB 2,1; RegCl 2,1).
  2. Ministri certiores fiant aspirantes vere fidei catholicae adhaerere sacramentisque ecclesiasticis. Si illi idonei sint, vitae fraternitatis initientur. Et omnia ad hanc vitam evangelicam pertinentia eis diligenter exponantur, praesertim haec verba Domini: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequere me (Mt 19,21; cfr. Le 18,22). Et si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Mt 16,24; cfr. RegB 2,2-6; RegCl 2,2-4; RegNB 1,1-3).
  3. Sic Domino ducente incipiant vitam poenitentiae scientes quod omnes continuo convertendi sumus. Conversionem et consecrationem ad vitam evangelicam significantes vilibus vestibus induantur et simpliciter conversentur (cfr. RegNB 2,14).
  4. Finito vero tempore probationis recipiantur ad obedientiam promittentes vitam istam semper et regulam observare (RegB 2,11; cfr. RegCl 2,8). Et omni cura et sollicitudine postposita satagant, quocumque modo melius possunt, servire, amare, honorare et adorare Dominum Deum mundo corde et pura mente (RegNB 22,26; cfr. Adm 16).
  5. Semper in seipsis faciant habitaculum et mansionem ipsi qui est Dominus Deus omnipotens, Pater et Filius et Spiritus Sanctus (RegNB 22,27; cfr. EpFid I, 5-10; EpFid II, 48-53), ita ut in amorem universalem cum cordibus indivisis crescant, sese continuo convertentes ad Deum et proximum.

Capitolo III · De spiritu orationis

Capitolo III · De spiritu orationis

  1. Ubique, omni loco, omni hora et omni tempore fratres et sorores credant veraciter et humiliter et in corde teneantet ament, honorent, adorent, serviant, laudent, benedicant et glorificent altissimum et summum Deum aeternum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum (RegNB 23,11). Et adorent eum puro corde, quoniam oportet semper orare et non deficere (Le 18,1); nam Pater tales quaerit adoratores (RegNB 22,29-30). Eodem spiritu officium divinum in unione cum universali Ecclesia celebrent. Illi et illae quos Dominus ad vitam contemplationis vocavit cum laetitia quotidie renovata suam dedicationom Deo manifestent et amorem celebrent quem Pater prò mundo habet qui nos creavit, redemit et sua sola misericordia salvabit (RegNB 23,8).
  2. Dominum regem caeli et terrae fratres et sorores laudent cum universis creaturis eius et gratias ei agant quod per sanctam voluntatem suam et per unicum Filium suum cum Spiritu Sancto creavit omnia spiritualia et corporalia et nos ad imaginem suam et similitudinem (cfr. RegNB 23,1; CantSol3).
  3. Sancto Evangelio se totaliter conformantes fratres et sorores in mente considerent et servent verba Domini nostri lesu Christi qui est verbum Patris, et verba Spiritus Sancti quae spiritus et vita sunt (Joa 6,63; cfr. EpFid II, 3).
  4. Participent sacrificium Domini nostri lesu Christi et recipiant Corpus et Sanguinem eius cum magna humilitate et veneratione, recordantes quod Dominus dicit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum habet vitam aeternam (Joa 6,54; RegNB 20,5). Exhibeant omnem reverentiam et omnem honorem, quantumeumque poterint, sanctissimo Corpori et Sanguini Domini nostri lesu Christi ac sacratissimis nominibus et verbis scriptis eius in quo quae in caelis et quae in terris sunt pacificata sunt et reconciliata omnipotenti Deo (cfr. Col 1,20; EpOrd 12-13; EpCl 1; Test 12).
  5. Et in omnibus suis offensis fratres et sorores non tardent interius punire per contritionem et exterius per confessionem et faciant fructus dignos poenitentiae (Adm 23,3; cfr. EpFid II, 25). Debent etiam ieiunare, sed studeant semper esse simplices et humiles (et. Adm 19; EpFid II, 45). Nihil ergo aliquid aliud desiderent nisi Salvatorem nostrum qui se ipsum per proprium sanguinem suum sacrificium et hostiam in ara crucis obtulit prò peccatis nostris, relinquens nobis exemplum ut sequamur vestigia eius (RegNB 23,9; EpFid II, 11-14).

Capitolo IV · De vita in castitate

Capitolo IV · De vita in castitate propter regnum caelorum

  1. Attendant fratres et sorores, in quanta excellentia posuerit eos Dominus Deus, quia creavit et formavit eos ad imaginem diledi Filii sui secundum corpus et similitudinem secundum spiritum (Adm 5,1 ; Col 1,16). Per Christum et in Christo creati, istam formam vitae elegerunt, quae in verbis et exemplis Redemptoris nostri fundata est.
  2. Castitatem propter regnum caelorum (Mt 19,12) profitentes, solliciti sunt, quae Domini sunt (1 Cor 7,32), et /7/77/7 aliud habent facere, nisi sequi voluntatem Domini et piacere sibi (RegNB 22,9). Et omnia ita faciant, ut caritas erga Deum et universos homines ex operibus eluceat.
  3. Meminerint se per eximium gratiae donum vocatos esse ad manifestandum in vita sua illud mirabile Ecclesiae mysterium, quo divino sponso Christo coniuncta est (cfr. Eph 5,23-26).
  4. Prae oculis habeant imprimis exemplar beatissimae Virginis Mariae, Matris Dei et Domini nostri lesu Christi. Hoc faciant secundum mandatum beati Francisci, qui sanctam Mariam maxime veneratus est, Dominam et Reginam, quae virgo ecclesia facta esù (SalBMVi). Et recordentur, quod immaculata Virgo Maria seipsam dixit ancillam Domini (Le 1,38), cuius exemplum sequantur.

Capitolo V · De modo serviendi

Capitolo V · De modo serviendi et Iaborandi (RegNB 7)

  1. Sicut pauperes fratres et sorores quibus gratiam dedit Dominus serviendi et Iaborandi serviant et laborent fideliter et devote ita quod excluso otio animae inimico sanctae orationis et devotionis spiritum non exstinguant, cui debent cetera temporalia deservire (RegB 5,1-2; RegCl 7,1-2).
  2. De mercede vero laboris prò se suisque fratribus et sororibus corporis necessaria recipiant et hoc humiliter sicut decet servos Dei et paupertatis sanctissimae sectatores (RegB 5,3-4). Et omnia quae supersint pauperibus studeant erogare (cfr. RegNB 2,4; 8,9). Et numquam debent desiderare esse super alios, sed magis debent esse servi et subditi omni humanae creaturae propter Deum (EpFid N, 47).
  3. Fratres et sorores sint mites, pacifici et modesti, mansueti et humiles, honeste loquentes omnibus sicut decet. Et ubicumque sunt vel vadunt per mundum, non litigent neque contendant verbis, nec alios iudicent, sed ostendant se gaudentes in Domino (cfr. Ph 4,4) et hilares et convenienter gratiosos. Et salutationem dicant: Dominus det tibi pacem (cfr. RegB 2,17; 3,10; RegNB 7,16; Test 23).

Capitolo VI · De vita in paupertate

Capitolo VI · De vita in paupertate

  1. Omnes fratres et sorores studeant sequi humilitatem et paupertatem Domini nostri lesu Christi qui, cu/77 dives esset (2 Cor 8,9) super omnia, voluit ipse in mundo cum beatissima Virgine matre sua eligere paupertatem et semetipsum exinanivit (Ph 2,7; RegNB 9,1; EpFid II, 5; cfr. RegCl 6,3). Et recordentur quod nihil aliud oportet noshabere de toto mundo nisi, sicut dicit apostolus, habentes alimenta et quibus tegamur, bis contenti sumus (1 Tm 6,8). Et caveant multum a pecunia (RegNB 9,1; RegB 5,3-4; RegNB 8,11). Et debent gaudere, quando conversantur inter viles et despectas personas, inter pauperes et debiles et infirmos et leprosos et iuxta viam mendicantes (RegNB 9,2).
  2. Qui vere pauperes sunt spiritu, exemplum Domini sequentes nihil sibi appropriant nec alicui defendunt, sed tanquam peregrini et advenae in hoc saeculo vivunt (cfr. 1 P 2,11). Haec est Mia celsitudo altissimae paupertatis quae nos heredes et reges regni caelorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit (cfr. Jc 2,5). Haec sit portio nostra quae perducit in terram viventium (Ps 141,6). Cui totaliter inhaerentes nihil aliud prò nomine Domini nostri lesu Christi in perpetuum sub caelo habere velimus (RegB ó,i-ó; RegNB 7,13; cfr. Adm 14; Mt 10,27-29; RegCl 8,1-2).

Capitolo VII · De vita fraterna

Capitolo VII · De vita fraterna

  1. Propter amorem Dei fratres et sorores diligant se ad invicem, sicut dicit Dominus: Hoc est praeceptum meum utdiligatis invicem sicut dilexi vos (Joa 15,12). Et ostendant ex operibus dilectionem quam habent ad invicem (RegNB 11,5-6; TestCl 18). Et secure manifestet unus alteri necessitatem suam, ut sibi necessaria inveniat et ministret (RegNB 9,10). Beati sunt, qui tantum diligerent alterum, quando est infirmus, quod non potest eis satisfacere, quantum quando est sanus, qui potest eis satisfacere (cfr. Adm 24). Et de omnibus, quae ipsis accidunt, referant gratias Creatori, et quales vult eos Dominus tales se esse desiderent sive sanos sive infirmos (RegNB 10,3).
  2. Si contingerit inter eos verbo vel signo occasionem turbationis aliquando suboriri, statim, antequam offerat munus orationis suae coram Domino (cfr. Mt 5,24), unus alteri humiliter veniam petat (cfr. Mt 18,35). Si quis graviter neglexerit formam vitae quam professus est, admoneatur a ministro vel ab aliis qui eius culpam cognoverint. Et illi nonfaciant ei verecundiam neque detractionem, sed magnam misericordiam habeant circa ipsum (cfr. EpMin 15). Sed omnes attente cavere debent ne irascantur et conturbentur propter peccatum alicuius, quia ira et conturbatio in se et in aliis impediunt caritatem (RegB 7,3; cfr. RegCl 9,3-4).

Capitolo VIII · De obedientia caritativa

Capitolo VIII · De obedientia caritativa (Adm 3,6; cfr. SalVirt 3)

  1. Fratres et sorores, exemplo Domini lesu qui posuit voluntatem suam in voluntate Patris (cfr. EpFid II, 10), recordentur quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates (RegB 10,2; RegCl 10,2). In omnibus capitulis quae faciunt primum quaerant regnum Dei et iustitiam eius (Mt 6,33) et sese exhortentur ut possint regulam quam promiserunt melius observare et fideliter sequi vestigia Domini nostri lesu Christi (cfr. RegNB 18,1; Test 34). Non habeant potestatem vel dominationem maxime inter se (RegNB 5,9). Per caritatem spiritus voluntarie serviant et obediant invicem (cfr. Gal 5,13). Et haec est vera et sancta obedientia Domini nostri lesu Christi (RegNB 5,14-15).
  2. TUnum teneantur semper habere ministrumet servum fraternitatis (cfr. RegB 8,1) et ei teneantur firmiter obedire in omnibus quae promiserunt Domino observare et non sunt contraria animae et isti regulae (RegB 10,3; cfr. RegCl 10,2).
  3. Illi qui sunt ministri et servi aliorum eos visitent et humiliter et caritative moneant et confortent eos (RegNB 4,2; cfr.. RegCl 10,1). Et ubicumque sunt fratres et sorores qui scirent et cognoscerent se non posse regulam spiritualiter observare, ad suos ministros debeant et possint recurrere. Ministri vero caritative et benigne eos recipiant et tantam familiaritatem habeant circa ipsos ut dicere possint eis et facere sicut domini servis suis: nam ita debet esse quod ministri sint servi omnium (RegB 10,4-6; cfr. RegCl 10,3; TestCl 19).
  4. Et nullus sibi appropriet aliquod ministerium; sed statuto tempore ipse libenter munus suum dimittat (cfr. RegNB 17,4).

Capitolo IX · De vita apostolica

Capitolo IX · De vita apostolica

  1. Fratres et sorores Dominum diligant ex toto corde, ex tota anima et mente, ex tota virtute (cfr. Me 12,30) et diligant proximos suos sicut se ipsos (cfr. Mt 22,39). Et exaltent Dominum in operibus suis quoniam ideo misit eos in universo mundo ut verbo et opere dent testimonium voci eius et faciant scire omnes quoniam non est omnipotens praeter eum (cfr. EpFid 1,1,1; EpOrd 8-9).
  2. Sicut pacem annuntiant voce, sic in cordibus suis et amplius habeant. Nullus per eos provocetur ad iram vel scandalum, sed omnes per mansuetudinem eorum ad pacem, benignitatem et concordiam provocentur. Nam fratres et sorores ad hoc vocati sunt ut vulneratos curent, alligent confractos et erroneos revocent (cfr. Leg 3 Soc 58). Et ubicumque sunt recordentur quod dederunt se et reliquerunt corpora sua Domino lesu Christo. Et prò eius amore debent se exponere inimicis tam visibilibus quam invisibilibus, quia dicit Dominus: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsoram est regnum caelorum (Mt 5,10; RegNB 16,10-12).
  3. In caritate quae Deus est omnes fratres et sorores, sive orantes sive servientes sive laborantes, studeant se humiliare in omnibus, non gloriari nec in se gaudere nec interius se exaltare de bonis verbis et operibus, immo de nullo bono quod Deus facit vel dicit et operatur in eis aliquando et per ipsos (cfr. RegNB 17,5-6). In omni loco et in omnibus adiunctis agnoscant omnia bona esse Domini Dei altissimi et dominatoris omnium rerum; et ipsi gratias referant a quo bona cuncta procedunt (cfr. RegNB 17,17).

Exhortatio et benedictio

Exhortation et bénédiction

  1. Attendant omnes fratres et sorores quod super omnia desiderare debent habere spiritum Domini et sanctam eius operationem (RegB 10,8; cfr. RegCl 10,7).

    Et semper subditi sanctae Ecclesiae stabilesin fide catholica paupertatem et humilitatem et sanctum Evangelium Domini nostri lesu Christi quod firmiter promiserunt observent (RegB 12,4; cfr. RegCl 12,11).

Et quicumque haec observaverit, in caelo repleatur benedictione altissimi Patris et in terra repleatur benedictione dilecti Filli sui cum sanctissimo Spiritu Paraclito et omnibus virtutibus caelorum et omnibus sanctis. Et ego frater Franciscus parvulus, vester servus, quantumcumque possum, confirmo vobis intus et foris istam sanctissimam benedictionem (Test 40-41).